Psalms 86

1 Filiis Core. Psalmus cantici. [Fundamenta ejus in montibus sanctis ;

2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.

3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !

4 Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ; ecce alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum, hi fuerunt illic.

5 Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus ?

6 Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.

7 Sicut laetantium omnium habitatio est in te.]

Settings