Psalms 81

1 Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat.

2 Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis ?

3 Judicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem justificate.

4 Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.

5 Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant : movebuntur omnia fundamenta terrae.

6 Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes.

7 Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

8 Surge, Deus, judica terram, quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus.]

Settings