Psalms 10

1 In finem. Psalmus David.

2 [In Domino confido ; quomodo dicitis animae meae : Transmigra in montem sicut passer ?

3 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum ; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde :

4 quoniam quae perfecisti destruxerunt ; justus autem, quid fecit ?

5 Dominus in templo sancto suo ; Dominus in caelo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt ; palpebrae ejus interrogant filios hominum.

6 Dominus interrogat justum et impium ; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.

7 Pluet super peccatores laqueos ; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.

8 Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit : aequitatem vidit vultus ejus.]

Settings