Psalms 62

1 Psalmus David, cum esset in deserto Idumaeae.

2 [Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !

3 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.

4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.

5 Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.

6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.

7 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.

8 Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.

9 Adhaesit anima mea post te ; me suscepit dextera tua.

10 Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam : introibunt in inferiora terrae ;

11 tradentur in manus gladii : partes vulpium erunt.

12 Rex vero laetabitur in Deo ; laudabuntur omnes qui jurant in eo : quia obstructum est os loquentium iniqua.]

Settings