Psalms 115

1 Alleluja. [Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis.

2 Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax.

3 Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi ?

4 Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.

5 Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.

6 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.

7 O Domine, quia ego servus tuus ; ego servus tuus, et filius ancillae tuae. Dirupisti vincula mea :

8 tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.

9 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus ;

10 in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.]

Settings