Psalms 51

1 In finem. Intellectus David,

2 cum venit Doëg Idumaeus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.

3 [Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ?

4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum.

5 Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui aequitatem.

6 Dilexisti omnia verba praecipitationis ; lingua dolosa.

7 Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.

8 Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent :

9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua.

10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in aeternum et in saeculum saeculi.

11 Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.]

Settings