Psalms 57

1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.

2 [Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.

3 Etenim in corde iniquitates operamini ; in terra injustitias manus vestrae concinnant.

4 Alienati sunt peccatores a vulva ; erraverunt ab utero : locuti sunt falsa.

5 Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,

6 quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.

7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum ; molas leonum confringet Dominus.

8 Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens ; intendit arcum suum donec infirmentur.

9 Sicut cera quae fluit auferentur ; supercecidit ignis, et non viderunt solem.

10 Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.

11 Laetabitur justus cum viderit vindictam ; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.

12 Et dicet homo : Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.]

Settings