Psalms 74

1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.

2 [Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua.

3 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.

4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea : ego confirmavi columnas ejus.

5 Dixi iniquis : Nolite inique agere : et delinquentibus : Nolite exaltare cornu :

6 nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.

7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus :

8 quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat :

9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc ; verumtamen faex ejus non est exinanita : bibent omnes peccatores terrae.

10 Ego autem annuntiabo in saeculum ; cantabo Deo Jacob :

11 et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.]

Settings