Psalms 78

1 Psalmus Asaph. [Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam ; polluerunt templum sanctum tuum ; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam.

2 Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli ; carnes sanctorum tuorum bestiis terrae.

3 Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret.

4 Facti sumus opprobrium vicinis nostris ; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.

5 Usquequo, Domine, irasceris in finem ? accendetur velut ignis zelus tuus ?

6 Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt :

7 quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt.

8 Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum ; cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis.

9 Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos : et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.

10 Ne forte dicant in gentibus : Ubi est Deus eorum ? et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.

11 Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum ; secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum :

12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum ; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.

13 Nos autem populus tuus, et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in saeculum ; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.]

Settings