Psalms 38

1 In finem, ipsi Idithun. Canticum David.

2 [Dixi : Custodiam vias meas : ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.

3 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis ; et dolor meus renovatus est.

4 Concaluit cor meum intra me ; et in meditatione mea exardescet ignis.

5 Locutus sum in lingua mea : Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi.

6 Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.

7 Verumtamen in imagine pertransit homo ; sed et frustra conturbatur : thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.

8 Et nunc quae est exspectatio mea : nonne Dominus ? et substantia mea apud te est.

9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me : opprobrium insipienti dedisti me.

10 Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti ;

11 amove a me plagas tuas.

12 A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus : propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus : verumtamen vane conturbatur omnis homo.

13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam ; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.

14 Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.]

Settings