Song of Solomon 8

1 [Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat ?

2 Apprehendam te, et ducam in domum matris meae : ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.

3 Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

4 <Sponsus>Adjuro vos, filiae Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

5 <Chorus>Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum ? <Sponsus>Sub arbore malo suscitavi te ; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.

6 <Sponsa>Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio : lampades ejus lampades ignis atque flammarum.

7 Aquae multae non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.

8 <Chorus Fratrum>Soror nostra parva, et ubera non habet ; quid faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda est ?

9 Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea ; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.

10 <Sponsa>Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.

11 <Chorus Fratrum>Vinea fuit pacifico in ea quae habet populos : tradidit eam custodibus ; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.

12 <Sponsa>Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.

13 <Sponsus>Quae habitas in hortis, amici auscultant ; fac me audire vocem tuam.

14 <Sponsa>Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae, hinnuloque cervorum super montes aromatum.]

Settings