1 [Ego flos campi, et lilium convallium.
2 <Sponsus>Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
3 <Sponsa>Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.
4 Introduxit me in cellam vinariam ; ordinavit in me caritatem.
5 Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.
6 Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
7 <Sponsus>Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.
8 <Sponsa>Vox dilecti mei ; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.
9 Similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
10 En dilectus meus loquitur mihi. <Sponsus>Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni :
11 jam enim hiems transiit ; imber abiit, et recessit.
12 Flores apparuerunt in terra nostra ; tempus putationis advenit : vox turturis audita est in terra nostra ;
13 ficus protulit grossos suos ; vineae florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni :
14 columba mea, in foraminibus petrae, in caverna maceriae, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
15 <Sponsa>Capite nobis vulpes parvulas quae demoliuntur vineas : nam vinea nostra floruit.
16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,
17 donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Revertere ; similis esto, dilecte mi, capreae, hinnuloque cervorum super montes Bether.]