Song of Solomon 6

1 [<Sponsa>Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.

2 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.

3 <Sponsus>Pulchra es, amica mea ; suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata.

4 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad.

5 Dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro : omnes gemellis foetibus, et sterilis non est in eis.

6 Sicut cortex mali punici, sic genae tuae, absque occultis tuis.

7 Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentularum non est numerus.

8 Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suae, electa genetrici suae. Viderunt eam filiae, et beatissimam praedicaverunt ; reginae et concubinae, et laudaverunt eam.

9 Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ?

10 <Sponsa>Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.

11 Nescivi : anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.

12 <Chorus>Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te.]

Settings