Song of Solomon 7

1 [<Sponsa>Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum ? <Chorus>Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis ! Juncturae femorum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis.

2 Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.

3 Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreae.

4 Collum tuum sicut turris eburnea ; oculi tui sicut piscinae in Hesebon quae sunt in porta filiae multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum.

5 Caput tuum ut Carmelus ; et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus.

6 <Sponsus>Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis !

7 Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris.

8 Dixi : Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus ; et erunt ubera tua sicut botri vineae, et odor oris tui sicut malorum.

9 Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.

10 <Sponsa>Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.

11 Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.

12 Mane surgamus ad vineas : videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica ; ibi dabo tibi ubera mea.

13 Mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma : nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.]

Settings