Job 25

1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit :

2 [Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.

3 Numquid est numerus militum ejus ? et super quem non surget lumen illius ?

4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo ? aut apparere mundus natus de muliere ?

5 Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus :

6 quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis ?]

Settings