Job 38

1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :

2 [Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis ?

3 Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et responde mihi.

4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae ? indica mihi, si habes intelligentiam.

5 Quis posuit mensuras ejus, si nosti ? vel quis tetendit super eam lineam ?

6 Super quo bases illius solidatae sunt ? aut quis demisit lapidem angularem ejus,

7 cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ?

8 Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens ;

9 cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem ?

10 Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia,

11 et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.

12 Numquid post ortum tuum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum ?

13 Et tenuisti concutiens extrema terrae, et excussisti impios ex ea ?

14 Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum :

15 auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.

16 Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti ?

17 Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti ?

18 Numquid considerasti latitudinem terrae ? indica mihi, si nosti, omnia :

19 in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit :

20 ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus.

21 Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras ?

22 Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,

23 quae praeparavi in tempus hostis, in diem pugnae et belli ?

24 Per quam viam spargitur lux, dividitur aestus super terram ?

25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,

26 ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur ;

27 ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes ?

28 Quis est pluviae pater ? vel quis genuit stillas roris ?

29 De cujus utero egressa est glacies ? et gelu de caelo quis genuit ?

30 In similitudinem lapidis aquae durantur, et superficies abyssi constringitur.

31 Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?

32 Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terrae consurgere facis ?

33 Numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem ejus in terra ?

34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te ?

35 Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi : Adsumus ?

36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ? vel quis dedit gallo intelligentiam ?

37 Quis enarrabit caelorum rationem ? et concentum caeli quis dormire faciet ?

38 Quando fundebatur pulvis in terra, et glebae compingebantur ?

39 Numquid capies leaenae praedam, et animam catulorum ejus implebis,

40 quando cubant in antris, et in specubus insidiantur ?

41 Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos ?]

Settings