Job 27

1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :

2 [Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.

3 Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,

4 non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.

5 Absit a me ut justos vos esse judicem : donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.

6 Justificationem meam, quam coepi tenere, non deseram : neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.

7 Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus.

8 Quae est enim spes hypocritae, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus ?

9 Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia ?

10 aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore ?

11 Docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat, nec abscondam.

12 Ecce vos omnes nostis : et quid sine causa vana loquimini ?

13 Haec est pars hominis impii apud Deum, et haereditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.

14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane :

15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduae illius non plorabunt.

16 Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum praeparaverit vestimenta :

17 praeparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet.

18 Aedificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.

19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet : aperiet oculos suos, et nihil inveniet.

20 Apprehendet eum quasi aqua inopia : nocte opprimet eum tempestas.

21 Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.

22 Et mittet super eum, et non parcet : de manu ejus fugiens fugiet.

23 Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus.]

Settings