Isaiah 35

1 [Laetabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium.

2 Germinans germinabit, et exsultabit laetabunda et laudans : gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron ; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri.

3 Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.

4 Dicite pusillanimis : Confortamini, et nolite timere : ecce Deus vester ultionem adducet retributionis ; Deus ipse veniet, et salvabit vos.

5 Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt ;

6 tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum : quia scissae sunt in deserto aquae, et torrentes in solitudine ;

7 et quae erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci.

8 Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur : non transibit per eam pollutus, et haec erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam.

9 Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi ; et ambulabunt qui liberati fuerint.

10 Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et laetitia sempiterna super caput eorum : gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.]

Settings