Isaiah 31

1 [Vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt ; et super equitibus, quia praevalidi nimis ; et non sunt confisi super Sanctum Israël, et Dominum non requisierunt !

2 Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit ; et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem.

3 Aegyptus homo, et non deus ; et equi eorum caro, et non spiritus ; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur.

4 Quia haec dicit Dominus ad me : Quomodo si rugiat leo et catulus leonis super praedam suam ; et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit : sic descendet Dominus exercituum ut praelietur super montem Sion et super collem ejus.

5 Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Jerusalem, protegens et liberans, transiens et salvans.

6 Convertimini, sicut in profundum recesseratis, filii Israël.

7 In die enim illa abjiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum.

8 Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum : et fugiet non a facie gladii, et juvenes ejus vectigales erunt.

9 Et fortitudo ejus a terrore transibit, et pavebunt fugientes principes ejus, dixit Dominus : cujus ignis est in Sion et caminus ejus in Jerusalem.]

Settings