1 [<Aleph>Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus ! dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum !
2 <Beth>Filii Sion inclyti, et amicti auro primo : quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli !
3 <Ghimel>Sed et lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos : filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto.
4 <Daleth>Adhaesit lingua lactentis ad palatum ejus in siti ; parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.
5 <He>Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis ; qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.
6 <Vau>Et major effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum, quae subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus.
7 <Zain>Candidiores Nazaraei ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores.
8 <Heth>Denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis ; adhaesit cutis eorum ossibus : aruit, et facta est quasi lignum.
9 <Teth>Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame, quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terrae.
10 <Jod>Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos ; facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei.
11 <Caph>Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suae : et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta ejus.
12 <Lamed>Non crediderunt reges terrae, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Jerusalem.
13 <Mem>Propter peccata prophetarum ejus, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum.
14 <Nun>Erraverunt caeci in plateis, polluti sunt in sanguine ; cumque non possent, tenuerunt lacinias suas.
15 <Samech>Recedite polluti, clamaverunt eis ; recedite, abite, nolite tangere : jurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter gentes : Non addet ultra ut habitet in eis.
16 <Phe>Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos ; facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt.
17 <Ain>Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum ; cum respiceremus attenti ad gentem quae salvare non poterat.
18 <Sade>Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum ; appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster.
19 <Coph>Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli ; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis.
20 <Res>Spiritus oris nostri, christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus : In umbra tua vivemus in gentibus.
21 <Sin>Gaude et laetare, filia Edom, quae habitas in terra Hus ! ad te quoque perveniet calix : inebriaberis, atque nudaberis.
22 <Thau>Completa est iniquitas tua, filia Sion : non addet ultra ut transmigret te. Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom ; discooperuit peccata tua.]