Jeremiah 30

1 Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :

2 Haec dicit Dominus Deus Israël, dicens : Scribe tibi omnia verba quae locutus sum ad te, in libro.

3 Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.

4 Et haec verba quae locutus est Dominus ad Israël et ad Judam :

5 [Quoniam haec dicit Dominus : Vocem terroris audivimus : formido, et non est pax.

6 Interrogate, et videte si generat masculus : quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversae sunt universae facies in auruginem ?

7 Vae ! quia magna dies illa, nec est similis ejus : tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur.

8 Et erit in die illa, ait Dominus exercituum : conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni :

9 sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis.

10 Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israël : quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum : et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :

11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te : te autem non faciam in consummationem : sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius.

12 Quia haec dicit Dominus : Insanabilis fractura tua ; pessima plaga tua :

13 non est qui judicet judicium tuum ad alligandum : curationum utilitas non est tibi.

14 Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quaerent : plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli : propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua.

15 Quid clamas super contritione tua ? insanabilis est dolor tuus : propter multitudinem iniquitatis tuae, et propter dura peccata tua, feci haec tibi.

16 Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur : et qui te vastant vastabuntur, cunctosque praedatores tuos dabo in praedam.

17 Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam vocaverunt te, Sion : haec est, quae non habebat requirentem.

18 Haec dicit Dominus : Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor : et aedificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur :

19 et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur : et glorificabo eos, et non attenuabuntur.

20 Et erunt filii ejus sicut a principio, et coetus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.

21 Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur : et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi ? ait Dominus :

22 et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.

23 Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens : in capite impiorum conquiescet.

24 Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui : in novissimo dierum intelligetis ea.]

Settings