1 [Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum ; et ex Aegypto vocavi filium meum.
2 Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum ; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.
3 Et ego quasi nutritius Ephraim : portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.
4 In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis ; et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur.
5 Non revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti.
6 Coepit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum.
7 Et populus meus pendebit ad reditum meum ; jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.
8 Quomodo dabo te, Ephraim ? protegam te, Israël ? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim ? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est poenitudo mea.
9 Non faciam furorem irae meae ; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo ; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.
10 Post Dominum ambulabunt ; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.
11 Et avolabunt quasi avis ex Aegypto, et quasi columba de terra Assyriorum : et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.]
12 [Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israël ; Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.]