Genesis 16

1 Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos : sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar,

2 dixit marito suo : Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti,

3 tulit Agar aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan : et dedit eam viro suo uxorem.

4 Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam.

5 Dixitque Sarai ad Abram : Inique agis contra me : ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet : judicet Dominus inter me et te.

6 Cui respondens Abram : Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit.

7 Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquae in solitudine, qui est in via Sur in deserto,

8 dixit ad illam : Agar ancilla Sarai, unde venis ? et quo vadis ? Quae respondit : A facie Sarai dominae meae ego fugio.

9 Dixitque ei angelus Domini : Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius.

10 Et rursum : Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine.

11 Ac deinceps : Ecce, ait, concepisti, et paries filium : vocabisque nomen ejus Ismaël, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.

12 Hic erit ferus homo : manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum : et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula.

13 Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam : Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim : Profecto hic vidi posteriora videntis me.

14 Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad.

15 Peperitque Agar Abrae filium : qui vocavit nomen ejus Ismaël.

16 Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaëlem.

Settings