Ecclesiastes 5

1 [Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in caelo, et tu super terram ; idcirco sint pauci sermones tui.

2 Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.

3 Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere : displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde :

4 multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.

5 Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo : Non est providentia : ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum.

6 Ubi multa sunt somnia, plurimae sunt vanitates, et sermones innumeri ; tu vero Deum time.]

7 [Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio : quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii ;

8 et insuper universae terrae rex imperat servienti.

9 Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis ; et hoc ergo vanitas.

10 Ubi multae sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis ?

11 Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat ; saturitas autem divitis non sinit eum dormire.]

12 [Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole : divitiae conservatae in malum domini sui.

13 Pereunt enim in afflictione pessima : generavit filium qui in summa egestate erit.

14 Sicut egressus est nudus de utero matris suae, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.

15 Miserabilis prorsus infirmitas : quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum ?

16 cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris, et in curis multis, et in aerumna atque tristitia.]

17 [Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur laetitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitae suae quos dedit ei Deus ; et haec est pars illius.

18 Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et laetetur de labore suo : hoc est donum Dei.

19 Non enim satis recordabitur dierum vitae suae, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.]

Settings