2 Chronicles 3

1 Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusaei.

2 Coepit autem aedificare mense secundo, anno quarto regni sui.

3 Et haec sunt fundamenta quae jecit Salomon, ut aedificaret domum Dei : longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta, latitudinis cubitos viginti.

4 Porticum vero ante frontem, quae tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti : porro altitudo centum viginti cubitorum erat : et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo.

5 Domum quoque majorem texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas auri obrizi affixit per totum : sculpsitque in ea palmas, et quasi catenulas se invicem complectentes.

6 Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo.

7 Porro aurum erat probatissimum, de cujus laminis texit domum, et trabes ejus, et postes, et parietes, et ostia : et caelavit cherubim in parietibus.

8 Fecit quoque domum Sancti sanctorum : longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti : et latitudinem similiter viginti cubitorum : et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis.

9 Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent : coenacula quoque texit auro.

10 Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario : et texit eos auro.

11 Alae cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus : et altera quinque cubitos habens, alam tangeret alterius cherub.

12 Similiter cherub alterius ala, quinque habebat cubitos, et tangebat parietem : et ala ejus altera quinque cubitorum, alam cherub alterius contingebat.

13 Igitur alae utriusque cherubim expansae erant et extendebantur per cubitos viginti : ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant versae ad exteriorem domum.

14 Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso : et intexuit ei cherubim.

15 Ante fores etiam templi duas columnas, quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis : porro capita earum, quinque cubitorum.

16 Necnon et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum : malogranata etiam centum, quae catenulis interposuit.

17 Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris : eam quae a dextris erat, vocavit Jachin : et quae ad laevam, Booz.

Settings